- MAZOVIA vel MUZOSVIA
- MAZOVIA, vel MUZOSVIAtractus Polocensis in regno Poloniae, nomen a Maslao seu Masosz Pocillatore Mieczillai Regis, qui interregni tempore, illum rapuit, nacta est, A. C. 1040. tandem a suis suspensus. Hanc cum Cuiavia postea Lescus Albus tenuit, fil. Boleslai Crispi, qui fratri Uladisdo Regipulso successerat. Horum frater quintus Casimirus, postea Rex, Polonicae sue Mazovianae familiae auctor, obiit A. C. 1194. Pater Lesci et Conradi, quorum ille cum Cuiavia Mazoviam Conrado fratri minori concessit, A. C. 1205. ad quam contra Prussos defendendam, Crucigeros evocavit, iis Cultnensi tractu, et quidquid inter Vistulam ae Druentium fluv. traditô. Filii eius A. C. 1247. exstincti, Casimirus rami Lencinienns, et Ziemovitus rami Mazovii auctores exstitêre. Hunc frater Siradiensi principatu spoliavit: Inter eius filios Conradus adversus Boleslaum Calvum et postea Lescum nigrum consobrinum suum, regnum vendicaturus frustra fuit. Eum enim a rebellibus subditis contra se Regem electum, ad Rabam fluv. Ludovici Ungari auxiliis nixus superavit lescus Niger, A. C. 1285. Alter fil. Boleslaus stemma propagavit, quod aliquoties in diversos ramos, in Ziemoviti inprimis, qui Mazoviam A. C. 1355. Regi Casimiro obnoxiam feeit, in Warsovianum vel Cirnensem, et Plocensem seu Ravensem, abiit. Warsoviana linea in Iohanne et Stanislao A. C. 1526. exstincta est, sicque omnis in Polonia Piasteus sanguis defecit: postquam Plocensis A. C. 1462. in Ziemovito et Uladislao, iamqueprius Ziemoviti ramus, desiisset. Ita Iohannes Albertus Rex, mortuô Ianussiô Mazoviae duce, tractum Polocensem et Mazoviam regno univit, (Conradoque demortui Ducisfratri, cuius filii Iohan. et Stanislaus praesati, Czirniensem dominatum vicissim concessit, A. C. 1501.) nec Regi Sigismundo concessum, ut eam uxori dotalitiam faceret. Vide Martin. Cromerum, Histor. Polon. al. 7. usque ad l. 30. Spenerum in famil. Piastea.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.